PATER  NOSTER


Pater Noster, qui es in caelis, 
sanctificétur nomen Tuum, 
adveniat Regnum Tuum, 
fiat volúntas tua, 
sicut in caelo et 

in terra. 
Panem nostrum cotidiánum
da nobis hódie, et dimitte nobis débita nostra, 
sicut et nos dimittímus debitóribus nostris; 
et ne nos indúcas in tentationem, 
sed libera nos a malo.

 

Amén.

 

Salve Regina:  

Salve Regina, Mater misericordiae, Vita dulcedo et spes nostra salve. Ad te clamamus exsules filii Hevae. Ad te suspiramus gementes et flentes, in hac lacrimarum valle. Eja ergo advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Jesum benedictum fructum ventris tui nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria.